- TAXUS
- I.TAXUSTheophrasto μίλος, Dioscoridi σμίλαξ, arbor minime virens, gracilisque et tristis, ac dira —— in Arcadia tampraesentis veneni, ut, qui obdormiant sub ea, cibumve capiant, moriantur, Plin. l. 16. c. 10. Hinc infausta coronamentis habita; minimeque proin (quod tamen Hesychio contigit) confundenda cum smilace coronaria, frutrice hedetaceo seu hederae simili, de quo diximus supra. Interim et e taxo coronae occurrunt, sed funestae, et non nisi, in luctu usurpari solitae. Statius, l. 5. Sylv. 5. v. 29.—— en taxea marcet,Silva comis, hilaresque hederas plorata cupressusExcludit ramis ——Apud Inferos namque provenire credita. Silius, l. 13. v. 596.—— Vasta comas nemorosaque brachia funditTaxus, Cocyti riguâ frondosior undâ.Et Lucanus, l. 6. v. 645. de ditis domo,—— pallida pronisUrget silva comis, et nullô vertice caelumSuspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat.Iterque ad Inferos eâ arbore obsitum, Ovidio, Metam. l. 4. v. 432.—— via declivis funestâ nubila taxôDucit ad infernas per multa silentia sedes.Indidem furiis faces, apud Claudianum, de Raptu, l. 3. v. 386.Qualis pestiferas animare ad proelia taxosTorva Megaera ruit ——Infera quoque Numina animas venientes taxô fumigatas lustrare ficta, Statio, Theb. l. 8. v. 9.Nec dum illum aut trunca lustraverat obvia taxoEumenis ——Quam ob causam non alia arbor Inferorum victimis aptior. Val. Flaccus, l. 1. v. 777.—— multâ pallens ferrugine taurusStabat adhuc, cui caerulcae per cornua vittae,Et taxi frons hirta comis ——Certe Cantabros, pstquam extrema viderent, certatim igne, inter epulas, ferrô, venenoque, quod ibi vulgo ex arboribus taxis exprimitur, percepisse mortem, legimus apud Florum, Hist. Rom. l. 4. c. 12. et de umbra eius, maxime cum floret, exitiosa, Plut in Sympos. agit pluribus. Unde Lucretius, l. 7. v. 786.Est etiam magnis Heliconis montibus arbosFloris odore hominem tetro consueta necare.Coeterum lignum haud aliud habet, praeter medullam, idque durissimum, estque nigra et punicea in Arcadia, in Ida monte flava et cedrinae similis; unde taxi ligna, ob similitudinem, non raro pro cedrinis vendita etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1040. et seqq.II.TAXUSfluv. Thraciae, circa umbilicum illius. Suid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.